Pubblicità
HomeBLOGIn hoc signo vinces!

In hoc signo vinces!

In hoc signo

Nonne dicuntur plerumque tria esse principia cuiuspiam rei, ut in homine spiritus, corpus et anima, vel toties corporum dimensiones, quae sunt latitudo, longitudo ac profunditas? In primo enimvero commentario praeteritis diebus disserui, vel saltem conatus sum aliquatenus, de spe, quae quidem secum fert pacem et beatitudinem parit, atque ipsa procellosis temporibus clarior supereminet. Tum diu cogitanti mihi bonum visum fuit quodammodo aliquid caritatis vestigare, cum esset Sapientissimi Dei et Domini Nostri virtus suprema! Nil igitur oppotunius nisi quid fidei calamo exarare permittere. Undenam autem ordiemur?

Credimus! Credo! Et sic iam iter nostrum coepimus! Et firmius credere volumus! Profundius fidei penetrare myteria! Altiora etiam atque etiam persequimur! Numquam spiritalis vitae satius habemus! Credimus autem, quod Spiritus Dei egreditur, procedit ut nobis obveniat, ut pater filio dilecto! “Ecce sto ad ostium, et pulso”, revelat nobis Dominus, “si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi ianuam, intrabo ad illum, et cenabo cum illo, et ipse mecum” (Ap. III, 20). Sis, porro pergamus, carissime lector: “Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo” (ibid, 21). Certamina quidem sunt vitae singuli gradus! A primo mane ad solis occasum usque! A prima pueritia usque ad senectutem serenam! Luctamur, sicut iuvenes sese exercent in harena! Proeliamur, siquidem milites Christi vocabimur! Operae pretium erit cotidie gradum in fide proficere!

Per fidem igitur ad metam nobis propositam pergamus! Etenim sumus ad vocationem regalem arcessiti, simul cum Christo Rege, ut unusquisque nostrum rex in aeternum fiat. Me incitat ut istud credere pergam contemplatio naturae cordis. Hominum corda originis nempe nobilis participia profecto videntur. Deus creavit hominem ad imaginem et similitudinem suam, “viditque quae fecerat et erant valde bona” (Gen., I, 31).

Usus communis antiquis temporibus erat adfirmare imperatores, solis instar, regnorum gubernaculis iuxta humanam, naturalem divinamquem legem praesidere. Nam sol ne paululum quidem a cursu suo umquam deflectit. Considera ergo solis naturam, qui non modo radiis suis omnia mundi huius illustrat eorumque vitam alit et auget, nec solum diei praesidet sed etiam lunae lucem suam praestat. Tum miraberis, ubi Eutropii verba legas, qui Fabricii, nobilissimi quidem viri, memoriam tradidit, propter cuius honestatem, ne dolum adversus Pyrrum inimicum suum admitteret, hanc magnificam laudem usque ad nos pervenit: Ecce “ille est Fabricius”, dixit Pyrrus, “qui difficilius ab honestate quam sol a cursu suo averti potest” (Breviarium, II, 14).

Admirabilis valde, et nihilominus magis miror adhuc solis imaginem, quae quidem Dei Vivi est imago, qui radios suos, ut ita dicam, scilicet radios bonitatis suae, tam iustis quam iniquis hominibus donat; istis ut mores mutent atque ad rectam viam se convertant, illis vero ut opera bona facere pergant et Dei nomini gloriam tribuant. Dixerim ferventia corda nostra quaerere quem imitentur, in quo semet ut in speculo diligenter inspiciant. Ecce nobis duo specula, naturale videlicet atque divinum: Sol et sanctus!

Ab historicis fertur Constantinus Imperator, antequam adversus Maxentium ad pontem Milvii arma in eum intulit, portetum in caelo vidisse: “In hoc signo vinces” mirabiliter auditum est, et apparuit in firmamento Crux lucida, et hostem rebellem tandem vicit. Tum fides Christiana per totum imperium diffusa est, quae usque ad nos pervenit, propter quod innumerabiles gratias ago neque agere desinam. Sic enim ad nos salus pervenit!

Nunc temporis vero fides in summo discrimine versari quis non videt? Ubinam qui pro fide bellum gerat et valide pugnet? Sed forsitan primum bellum gerendum est in nobis nostrisque cordibus. Ibi ne fidei flamma extinguatur vehementer exopto. Ceteroquin rex prius est qui sibi suisque voluptatibus, sensibus ac motibus cordis imperare eaque iuste gubernare valet. Dein ceteris, tamquam iustissimus rex, imperabit, dumtaxat si prius dominus sui fuerit. Circumspice igitur, lector benevole, iterum iterumque et vide reges ac potentes huius saeculi. Omnes eadem sorte adstricti sunt: finis eorum regiminis iam constitutus est. Aliquando rex regno cedit. Tu autem, si dominus tui es, regnum perpetuum possidebis. Deus te Regni Caelestis per fidem et bona opera participem faciet. Rex eris! di Raimundus Vieyra

SCRIVI UNA RISPOSTA

Scrivi il commento
Inserisci il tuo nome