Pubblicità
HomeBLOGEx libris

Ex libris

Libri sunt velut scaturigines ex quibus Ex librismentis et animi vigor firmatur, augetur et alitur. Itidem sunt libri quasi naves quibus multas per gentes et multa per aequora vectus remigat spiritus huc et illuc, non modo transiens loginquas orbis terrarum regiones eodem semper loco manens, verum etiam temporis spatia, ita ut vel ante vel retro respiciens lector quisque conveniat modo priscum Graeciae philosophum, modo celeberrimum Romanorum poetam; nunc peritissimum oratorem, nunc historicum recentiorem quendam; hic legit mirabiles fabulas romanenses, illic summa ac gravissima cogitata; hodie inflammatur heroum exemplis, cras vero sedatur lenibus proverbiis; loquitur ac disputat simul cum Aristotele et Thoma Aquinate, Cartesio et quibusvis hodiernis auctoribus. Ex libris igitur, ut videtur, plurima oriuntur et aedificantur.

Tribus circiter abhinc annis mihi nescioquae legenti contigit invenire admirabilem sententiam cuiusdam auctoris: “Libri docuerunt me cogitare et cogitandi facultas me reddidit liberiorem”. Quis vero eam protulerit nequeo dicere! Veram nihilominus ipsam retineo et quotienscumque communicare possum, libenter facio! Nec enim expressa, ut suspicor, est sapientia in libris vel litteris ut privatam consideremus: quidquid, inquam, in libris atque inter tegumenta reperimus, patrimonium hominum profecto omnium considerandum deberet fieri!

Est tamen periculum, cum in mare librorum nosmet ipsi mergimus, ne potius in procellam proiciamur et huc illuc iactemur, nam potest reapse fieri ut nunc hunc librum legendum sumamus, nunc et alium, et priusquam illum perficiamus alium obiter superficietenus legamus. Ita fit ut paulo post taedio afficiamur neque quicquam vere discamus. Hoc igitur, cum non sit diversum atque antiquis temporibus, iam Seneca ad Lucilium cavendum esse scripserat, quemadmodum legimus in secunda epistula: “Distringit librorum multitudo; itaque cum legere non possis quantum habueris, satis est habere quantum legas”, Nullibi rectius reperies scriptum! Ideo ne fastidieris aciem ingenii tui, carissime lector, plurima uno ictu degustans, et potius vescere sanis ac bene electis lectionibus.

Quo vero me ducit calamus? Tantummodo ut denique dicam istud: inter librorum maria, modo turbida modo tranquilla, absque dubio idoneum librum semper inveniemus, atqui cum eum haud valeamus invenire, quo ob diversas causas praecipue egeamus, satis est ut tu ipse calamum sumas, candide amice, et chartam albam, cor aperias, revoces cogitat et tunc novum librum feliciter condas. Quis scit? Forsan et aliquem liber tuus iuvabit! Sunt insuper qui quidem censeant non modo homines crescere, sed libros simul cum hominibus eos legentibus ab prima usque ad postremam vicem qua librum tamquam amicum frequentes! di Raimundus Vieyra

SCRIVI UNA RISPOSTA

Scrivi il commento
Inserisci il tuo nome