Quod stantes, profert proverbium sanctorum, consequi minime valemus, genibus flexibus obtinemus. Adeo enim est vis deprecationum et precum, adeo itidem valet Dei gratia erga homines, adeo vero est virtus humilitatis, ut ita hanc virtutem vocamus nos Christiani, quam quidem antiqui potius modestiam nuncuparunt; etenim ante difficultates et sollicitudines singulorum dierum, ante terribilia magnalia et portenta rerum universitatis, ante potentes et dominationes huius mundi, quae aliquando nos vehementer oppimunt, nihil aliud agere possumus nisi mensuram nostram agnoscere, id est naturam nostramque infirmitatem, adeo ut velut ab integro recognoscamus Dei Providentiam venerationemque, quae quidem Ei dumtaxat debetur. Nil enim accidit in mundo nisi Deus vult.
Modo, inquam, scientes qualis nostra natura sit, possumus tunc bonis operibus rursus omnes aspectus vitae nostrae in ordinem redigere, haud enim temere veteres sapientes hominum coetum eo pacto admonuerunt: serva ordinem et ordo te servabit. Nam verum quoddam praeceptum adhuc subauditur in ea sententia et quasi in latebris remanens post aliquos labores in conspectum sese offert: in ordine homines reperiunt beatitudinem quandam, quae eos delectat eorumque curas levat et vulnera quaedam sanat. Multum sane temporis postulat istud in vita propria experiri, sed quantum laetamur, ubi laboribus actis saltem per paululum temporis eo fruimur! Dein fieri potest ut hoc sensum iterum evanescat, atqui principalia et maiora huius vitae non a sensibus sed ab animo firmo pendent.
Quid igitur discendum est nobis, in hoc mundo peregrinantibus? Orbis terrae volvitur, hoc quis negat? Attamen homo maior est orbe: plus valet, nec mundus quicquam potest adversus validum ac firmum hominem. Ecquis negabit hoc, quod Christus mundum vicit? Et Christus homo verus est! Si deberem hodie terminum imponere diebus vitae meae, hoc unum saepe mente volutum litteris mandarem et tamquam testamentum conscriberem: Gaudete semper et exultate! Nolite tristitiae dare locum! Magnificet anima vestra Dominum, qui fecit vobis magna! Nulla enim alia de causa inimicus animi, id est, diabolus, magis irascitur et magis timet nisi cum videt pium hominem tantummodo Deo confidentem et ideo laetum et pace honestatum. Haec est igitur sententia, quam hodie ut discipulus didici et sicut legatus verborum antiquorum semperque novorum vobis, carissimi lectores, ex animo quasi munusculum offero, quoad Deo volente hic aut illic iterum conveniamus! di Raimundus Vieyra