Pubblicità

Tolle, lege!

Augustinus

In memoriam S. Augustini

Quis es, homo, et quid, qui quidem erectus in te conaris aedificium vitae tuae exstruere ex veterum monumentorum direptis lapidibus? An nescis homines construxisse urbes, Deum autem eis dedisse ingenium, vires et animam? Nec tamen contentus tuis adstrictis finibus mavis homines proximos tui in ruinas incidere ut ex ipsis tantillus adhuc te erigas, quam ex virtutibus et operibus bonis provectior evadere? Verum tametsi tua placida iam es adeptus, cur tamen adhuc sollicitaris, irascaris valide si tua commoda periclitantur et remanes in fine curiosior ac cum vanam gloriam requirere coepisti? Audi igitur vehementem vocem illius qui tua ipsa itinera suscepit donec rectam tandem viam invenit et ordinatam ad Deum, ex quo omnia bona procedunt et ad quem omnia tendunt: Fecisti nos ad te, Domine, et inquietum est cor nostrum donec requiescat in te (Conf., I, 1).

Quomodo autem hoc agnoscere potes, nisi colloqueris cum eo, cuius quidem Providentia vitam aeternam tibi disposuit denique consequendam, eo quod natura cor tuum eam summopere desideret? Pete igitur rursus sanam doctrinam illius magistri, qui tecum saluberrimam sapientiam partiri non negat: Oratio tua, inquit S. Augustinus, locutio est ad Deum: quando legis, Deus tibi loquitur; quando oras, Deo loqueris (En, in ps. 85, 7). Assuesce ergo his consuetudinibus et miracula procul dubio videbis.

Quaeris scire? Perquiris iure meritoque responsa, quae tibi satis faciant? Noli foras ire, denuo docet divus Augustinus, in te ipsum redi, in interiore homine habitat veritas (De vera relig., XXXIX, 72). Mundus enim varius est et persaepe investigabilis, quoad gradatim ac magis magisque te ipse cognoscas. Tempora vero mundi, quae quidem citissime mutantur, ideo fortasse quasi speculum animi profecto S. Augistino plurimisque aliis esse videntur. Ideo Magister ille, cuius hodie recordamur, ita dicere potuit: Nos sumus tempora, quales sumus talia sunt tempora (Serm. LXXX, 8).

Beatos fieri volumus et quotiens id desiderium magis in nobis fervet ad caelum vehementius nos vertimus, id ipsum enim petimus. Ibi, ait iterum Augustinus, vacabimus et videbimus, videbimus et amabimus, amabimus et laudabimus. Ecce quod erit in fine sine fine (De civ. Dei XXII, 30). Dixit quondam sancta Theresiola a Puero Iesu Deum non excitare in nobis desideria quae minime fieri possunt, et homo beatitudinem perfectam desiderat, vult amare et amari (cf. Conf., II, 2). Sanctus Augustinus eo ingenio quo mirum in modum praeditus erat et qui bene noverat istud desiderium et animum hominum, subtilissime dicere valuit ut nos doceret quo pacto nostrum finem nobilem consequi possemus his magnificis verbis: Dilige et quod vis fac (Tract. in Epist. Ioan. VI 4, 8). di Raimundus Vieyra

SCRIVI UNA RISPOSTA

Scrivi il commento
Inserisci il tuo nome