Ad amicum Paulum (Pavel) Zupan
Haud minimam et ideo sat vexatam quaestionem nunc inire constituimus, quandoquidem aliquae voces resonare in orbe terrarum et saepius inter se discrepare non desinant. Hic quidam clamat: Non est Deus. Illic aliquis repondet: Deus est. Alibi atque alibi quidam adfirmant arroganter: Deusne sit necne nostra non refert nec Eum novisse valet mens hominis. Alius alio loco conscientiam placare temptat: Rerum universitas concinne progreditur, etsi Deus non daretur. Num Deus est igitur aliquid quod a nobis ab universoque averruncare possimus?
Dei notio omnem cultum et humanitatem penetrare, collustrare et alere sane videtur. Antiquitus enimvero non erat gens vel natio, ut ex historia rerum gestarum didicimus, quae deorum cultum neglexisset. Immo etiam plures dei erant colendi, adeo ut dicarent quoque aras deo ignoto (vid. Act. Apos 17, 23). Tum philosopha conscientia naturalisque indagatio eo duxit priores veritatis amatores ut non modo dei declararent praesentiam in rerum universitate quin etiam eum esse unum attingerent et quasdam eius peculiares notas describerent. Anaxagoran docuisse mentem, quae Graece nous dicitur, res universas regere, quis doctus ignorat? πάντων νόος κρατέει, ita dixit (cf. Simpl. Comment. in Arist. Phys. fol. 33 b, 35 a). Plato vero longe amplius et accuratius de deo demiurgo disseruit, eo nempe qui quidem mundum bene gubernat (vid. ex. gr. Timaeum dialogum). Aristeteles eum motorem immobilem nominavit (ut in Metaph. libris passim legitur). Cicero de virtute dei haud pauca argumenta retulit (vid. ex. gr. De natura deorum). Sunt igitur nonnullae traditiones secus ac religiones, in quibus quidem ratione potius quam fide Deum explanare homines conati sunt.
Postremum vero quod novi conatum dignum quod consideretur est illius viri docti nomine Amir Aczel qui quidem in suo libro Cur scientia naturalis Deum non reprobet? (Anglice Why science does not disaprove God?) sine ullo praeiudicio taxat et reprehendit opiniones eorum scientiarum naturalium magistrorum qui suis viribus Deum non esse arguere conantur. Cur debeat scientia naturalis hoc temptare? Quoniam homines magno ingenio praediti hoc ausi sunt? Num propterea quod quaedam argumenta verisimilia videntur? Si ad rem animos attendimus, pueriles apparent multi eorum conatuum. Arguunt illi: Deus non videtur neque sentitur neque eum experiri valemus. Da mihi igitur hominem qui digitis lumen tangat, qui vim magnetis lapidis oculis animadvertat, qui gravitatoriam vim audeat negare. Quomodo sperant Deum, qui conceditur mundum gubernare, corporei cuiusdam instar intueri? Cur non postulant ut gravitatoria vis materia aliqua praedita sit ut eam credam suo munere in mundo fungi? Albertus ille Einstein sine ulla dubitatione Deum gubernare mundum concedebat, quum adfirmaret Deum non alea cum mundo ludere.
Dein dicunt non necesse esse Deum supponere ut regulae universi suo munere recte fungantur. Considerare igitur oportet causas. Quomodo orbis terrae volvitur? A quibus eius motus pendet? Et quomodo sol ceteraque sidera et idem cunctae stellae errantes suos cursus sine ullo errore sequantur? Alia alius motum excitat. Quidnam autem ultimum movens sit causa? Si ad infinitum pergimus, motus fieri non potest. Postea dicunt hominem sui iuris esse nec quicquam aliud nisi eius conscientiam de bonis an malis decernere posse et satis esse. Interrogandum enim est ut homo boni malique notionem adipiscatur. Cur discrimen facit conscientia inter bonum et malum? Quidnam bonum quidque malum sit? Cur plerumque ad bonum cor ac mens nostra videntur tendere? Quae est illa vis boni appetendi? Cur ita? Ut inest in nobis hoc desiderium beatitudinis? Beatus enim dicitur qui summum bonum consecutus est. Ex historia rerum gestarum haud pauca sunt exempla quorundam hominum qui sinceriter bonum beatitudinemque quaesierunt et ipsum ipsamque in solo Deo invenerunt. Loquor iterum de traditionibus diversis ac religione Christiana. Plato et Socrates mihi hoc exemplum praebent.
Sed appropinquavimus spinosissimae intricatissimaeque quaestioni. Si Deus est, cur malum in mundo? Haec est vox quae potentissima per magnam partem historiae rerum gestarum resonat. Hic non iam vox puerilis auditur, hic vero vox dolentis et hominum duras poenas sufferentium. Quis humanus sufferentem despiciat? Pugnae utique inter viros doctos ob hanc causam non desinunt. Simpliciores autem homines, licet summis doloribus afficiantur, tamen Deum esse non negant, immo ad Eum percurrunt, ab Eo auxilium postulant. Nos Christiani hoc adfirmamus, namque Jesus id nos docuit et ipse cruentissimam mortem pro nobis passus est, quum esset unus ex hominibus iustus. Cur malum in mundo? Cur bonum saepenumero malo misceatur? Cur bonum malo nonnumquam confundatur? Tale et profundum est mysterium iniquitatis. Sed, num non est tamen maius et admirabilius mysterium bonitatis? Nonne et bona saepius ac libentius animo recolemus, etiam quum patimur?
In universo rerum miracula et mirabilia aspicimus et invenimus. Quod ad hominem vero attinet, nunc et altiora nunc et terribilia prae oculis nostris astant. In universo tamen ordinem contemplamur. Sed de eo alias amplius loquemur. Utut est, Deo tamen placuit hominum ingenium magnum esse, ut mente omnia considerarentur, utque nostris manibus omnia recrearentur. Cur ergo homines quidam Deum negare ausi sunt? Verisimiliter quod aliquando malum sunt experti. Diversa sunt huius quaestionis responsa. Hodie mihi placuit hoc referre: Tentat vos Dominus Deus vester ut palam fiat utrum diligatis Eum an non (Deut 13, 3).
Nequam homines cogitant rerum universitatem suum proprium iter porro pergere, etsi Deus non daretur. Et tamen dico, quamquam velimus Deum a nostro ingenio averruncare, quoniam non necesarium videatur in mundo ut mundum intelligamus, tamen datur, ut quum modestiores efficiamur, intellegamus Deum esse necessarium. Et quum Eum a nostra vita a nostraque conscientia averruncare iterum aliquando velimus, etsi Deus non daretur amplius in nostra conscientia nostraque vita et nostro corde, tamen datur ut quum ad Deum redire velimus, ipse nos denuo recipiat, tamquam pater filios. Quidquid vis igitur cogitare, tamquam causa efficiens, tamquamve finis moralium regularum, tamquam denique pater Deus datur –ipse se dat tamquam amicus amico, gratias Deo. di Raimundus Vieyra