Homo quidam habuit duos filios, et dixit adulescentior ex illis patri: Pater da mihi portionem substantiae quae me contingit. Et divisit illis substantiam, et non post multos dies, congregatis omnibus, adulescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose, et postquam omnia consummasset facta est fames valida in regione illa et ipse coepit egere, et abiit et adhaesit uni civium regionis illius, et misit illum in villam suam ut pasceret porcos, et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant, et nemo illi dabat. In se autem reversus dixit: Quanti mercennarii patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo. Surgam et ibo ad patrem meum, et dicam illi: Pater, peccavi in caelum et coram te, et iam non sum dignus vocari filius tuus, fac me sicut unum de mercennariis tuis.
Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est, et adcurrens cecidit supra collum eius et osculatus est illum dixitque ei filius: Pater, peccavi in caelum et coram te, iam non sum dignus vocari filius tuus. Dixit autem pater ad servos suos: Cito, proferte stolam primam et induite illum et date anulum in manum eius et calciamenta in pedes et adducite vitulum saginatum et occidite et manducemus et epulemur, quia hic filius meus mortuus erat et revixit, perierat et inventus est. Et coeperunt epulari.
Erat autem filius eius senior in agro, et cum veniret et adpropinquaret domui, audivit symphoniam et chorum et vocavit unum de servis et interrogavit quae haec essent, isque dixit illi: Frater tuus venit et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit. Indignatus est autem et nolebat introire. Pater ergo illius egressus coepit rogare illum. At ille respondens dixit patri suo: Ecce tot annis servio tibi et numquam mandatum tuum praeterii, et numquam dedisti mihi haedum ut cum amicis meis epularer, sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam suam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum. At ipse dixit illi: Fili, tu semper mecum es et omnia mea tua sunt, epulari autem et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat et revixit, perierat et inventus est. Lc 15, 11-32