Ad amicum P. Paulum Trajewski
Ante litteram admirati consistimus. In littera enim vestigabilem vim invenimus. Post litteram vero nescimus quidnam adhuc remaneat: hoc an illud an neutrum an utrumque an quid maius. Grammata, quae quidem Latini nominarunt litteras, Graecis fuerunt prope omnia: et mos et fatum, incertum et securitas, deus et homo, materies et animus. Ceteroqui rerum universitas litteris contineri posse profecto videtur. Litterae nempe ingentia monumenta in toto orbe terrarum impleverunt, et ita adhuc nobis supersunt nonnullae pretiosissimaeque bibliothecae. Hebraice litterarum prima nuncupatur Aleph, Graece vero Alpha, Latine modo A. Litterae nomina propria forsitan apud quosdam exigere videantur. Verum littera quasi sacer afflatus omnia perpendit consideratque pondus et quantitatem uniuscuiusque rei. Immo vero et littera occidere potest! (cf. 2 Cor 3, 6). Attamen, ut sapientes aiunt, littera non vivificat, id est vitam non praebet. Aliquid nos latet sub littera. Ecquidnam littera nos celat?
Hoc videntur intelexisse quidam inter homines, qui non casu scribendi facultatem quodammodo missam fecerunt nec quicquam suae doctrinae litteris mandarunt, et utcumque eorum doctrinae saecula transierunt, immo fortasse ob hanc prorsus causam, ad nostra tempora usque, qualia fuerunt Socratis praecepta. Anne ipse litteras parvi aestimavit? Num eas sprevit? Dicitur Homerus, sive quisquis Iliada et Odisseam composuit, nil ipse scripsisse, sed ore et voce omnia docuisse, alii eius poemata litteris comendasse. Nunc temporis, quod ad id attinet, vix fieri potest ut magister ad cathedram accedat quin prius sua opera in lucem ediderit. Et tamen adhuc hoc verisimilius retineo: littera quicquid vis supportat et subvehit, quemadmodum Sophistae docuerunt: verum an falsum.
Spiritus autem falsum non patitur. Aristoteles adfirmavit omnes homines natura scire desiderare. Et hoc patet ex sensuum dilectione. (Metaph. 980 a 21). Exinde facile deducitur hoc: omnes homines verum diligere, quod quidem patet ex eo quod nemini placet decipi ab alio, nemo vult falli. Quis enim hoc velit, a mendacibus decipi? interrogat S. Augustinus (Serm. 182, 2, 2). Littera autem velit an nolit, ut verum an falsum praebeatur, usurpari potest. Ante litteram igitur stat aliquid quod, quamvis eam admiretur, ea est maius. Ante litteram stat homo, stat spiritus. Et ubi spiritus, ibi libertas (cf. 2 Cor 3, 17). Et libertas semper libera manere concupit. Homo igitur non ad litteram vivere potest, si revera humanior fieri vult. Sed ad spiritum homo humanior fit. Quaenam sunt insuper notae peculiares litterarum? Quaenam, inquam, est earum qualitas? Litterae sunt pulchriores an simpliciores, speciosae an impolitae; fortasse propriae an impropriae. Humaniores designari deberent modo eae quae quidem adiuvant ut homo humanior evadat. Non omnes litterae Latinae vel Graecae sunt humaniores.
Qualis vero fieri potest spiritus? Eius pulchritudo non ad speciem spectat, non ad formam, sed ad virtutem, utrum sit rectus an non, utrum sit validus necne, utrum sit verax, utrum sit iustus, immo antiquius utrum sit misericors. Et hoc serius ocius apparet, nemo diutius potest celare. Sisne necne, scripsit olim Plautus, ut esse oportet, malus, bonus, quoivis modi, iustus iniustus, malignus largus, comis incommodus. Cave sis te superare servom siris faciundo bene. Utut eris, moneo, haud celabis (Bacch, 400-403). Vivite igitur, dilecti amici, non ad litteram, sed ulterius vivite. Curate igitur, cari lectores, non modo cuticulam, colite et animum. di Raimundus Vieyra