Aere perennius

Aere perenniusAere perenniusRaimundus Clementi suo s. p. d.

Cave ne umquam amittas quae Deus bona tibi promisit dona. Noli repellere incommoda, nescis enim quando ea, quae tibi onera videbantur, in auxilium se vertant; homo in adversis animum firmat et roborat. Hoc est consilium meum: esto magnanimus, in delectabilibus temperans, in difficultatibus fortis, sed, quaeso abs te, numquam Providentiae Divinae iratus. Deus namque, ut olim legeram, probat corda hominum, utrum vere ipsum diligant necne. Et hominem deum diligere iustum est non modo in bonis, quin etiam in adversis. Si quando tibi animus defuerit, nolito timere cum incidas, sed resurge et perge ambulare. Sic discunt et pueri pedibus stare, dein paulatim gradiuntur.

Oculos praebe rerum naturae, a qua multum discere poteris, praecipue cum sapere incipias hominem esse imaginem totius universi. Tunc miraberis, sicut etiam Augustinus miratus est, qui quidem nos monuit: Noli foras ire, in te ipsum redi, in interiore homine habitat veritas. Noli deflectere ab hoc cursu. Si arma capere debes, cum stipendium merearis, ne iniustum quid admittas, sed potius pugna pro defendenda iustitia.

Vita hominum quodammodo similis est praelii,

vita hominum est pugna ferox inter bonum et malum, iustum et iniustum, rectum et falsum, verum et mendacium. Abs te exemplum accepi in melius progrediendi. Perge igitur sicut coepisti, pugna pro eo quod tibi maximum gaudium praebeat. Deus coronabit opera tua tibique praemium dignum feret.

Ecce inter mirabilia huius mundi, quorum quidem tu ipse testis es, me multum delectant grandia aedificia veterrima, qualia Romae inveniri possunt. Lustrare aliquando illam urbem plurimum prodest hominibus, magis vero cogitare quanta industria quantoque amore patres nostri futura tempora, scilicet nostra, aedificaverint. Cogita bene et recte pondera: nos sumus tempora antiqua futurorum nostrorum. Quaedam monimenta saxis et lapidibus, quaedam alia metallis et ossibus, quaedam autem alia gestis et litteris commendantur. Horatius sibi fecit monumentum aere perenius, quod nec imber edax nec fuga temporum destruere valet. Hactenus eius poemata sunt nobis nota et grata. Tu vero insculpes in animo quid sempiternum. Deus providebit, et ipse pro te precabor.

Dabam iuxta Sanctam Crucem apud Vindobonam pridie kal. Iul. a. MMXV a mundo redempto.

Guarda i commenti

Ultimi articoli

Papa Francesco, la salute ed il messaggio per la Quaresima: ‘Uscire dall’autoreferenzialità’

La Quaresima è un tempo sacro, un pellegrinaggio spirituale che ci invita a riconsiderare il nostro rapporto con Dio, con…

25 Febbraio 2025

Preghiera di Giovanni Paolo II alla Madonna delle Grazie. Ogni Giorno Una Lode a Maria, 25 Febbraio 2025

Preghiera di Giovanni Paolo II alla Madonna delle Grazie In questo giorno vogliamo pregare con il Santo con questa bellissima…

25 Febbraio 2025

Il Santo di oggi, 25 Febbraio: festa di San Gerlando di Agrigento, Vescovo

Oggi, 25 febbraio, la Chiesa ricorda San Gerlando di Agrigento Gerlando di Agrigento fu vescovo di Agrigento; è venerato come…

25 Febbraio 2025

Il Santo di oggi, 25 Febbraio: è la festa di San Luigi Versiglia, Vescovo e Martire (PREGHIERA)

Oggi, 25 febbraio, la Chiesa ricorda San Luigi Versiglia, Vescovo San Luigi Versiglia è stato un vescovo cattolico italiano, venerato…

25 Febbraio 2025

La Chiesa prega per Papa Francesco, unendosi (finalmente) per pregare unita il Santo Rosario

Piazza San Pietro si è riempita di fedeli, cardinali, vescovi, sacerdoti, religiosi e laici, uniti in un unico grande coro…

24 Febbraio 2025

Tempo che cambia. Il miracolo del ‘Credere nei Miracoli’

"Spirito muto e sordo, io ti ordino, esci da lui e non vi rientrare più" (Mc 9,25). Gesù parla (nel…

24 Febbraio 2025