Graecorum sapientia Musis cultum artium et scientiarum commendavit ac dicavit. Procreatae vero dicuntur esse apud quosdam priscos theologos ex Iovis, patris omnium deorum, Mnemosynisque, deae memoriae, copula. Non est tamen inter veteres auctores una ac consentanea voce sat bene conclusum quot quaeque re vera fuerint. At nihilominus novem denique numerantur, ut apud Homerum semel legitur, quarum quidem nomina sic ex Hesiodo nobis nota sunt: Calliope, Clio, Erato, Euterpe, Melpomene, Polyhymnia, Terpsichore, Thalia et Urania.
Plus semel praeteritis mensibus conatus sum earum primam, scilicet Calliopen, in memoriam revocare, eiusque divinum afflatum poscere, nam exercebam me ipse in arte citharae et ex chordis nitebar concinnos sonos proferre et ita, quantum poteram, delectare cor, animum et aures amicae, cuius amore levor ac singulis diebus reficior. Ceterum prius quam Catherinae carmina dicarem, cum nonnumquam propter loborum pondera et agendarum rerum onera magis magisque gravarer, ac cum quo me verterem nescirem unde vires reficerentur, cumque iam prope ob gravamina desperarem, subito et casu contigit mihi chitaram quandam invenire ac clavichordium. Exinde solebam inter opera complenda instrumenta illa musica frequentare et ibi cotidianas curas allevare laboresque dignius perferre. Digniorem sic procuro me Catherinae corde in dies reddere, recolens bonas artes.
Quid igitur istis dictis vobis, lectores benevoli, communicare tempto? Istud prorsus, quod ars musica bene temperata animae medicamentum idoneum existimatur. Musicae enim arte sedantur animi, reficiuntur vires, dilatantur mentis fines, inde insuper plurima bona et pulchra orituntur novaque opera creantur. Calliope nempe nusquam et nunquam invenitur, sed musica semper nobis sive dolentibus sive gaudentibus astabit. Ad musicam ergo sapius confugio quotiens aliquid concinnandum in rebus vitae cotidianae reperio.
Eo vero pacto hodie cum iterum animi summissa voce cantarem, dum intersum sacris in Catholica ecclesia Graeca Athenis sita, inter iconicas imagines, quandam inveni, cuius nunc, cum rursus scribam, memoriam revoco, namque nos Chirsitiani cui commendemus artis musicae desidera et opera et consilia profecto habemus a qua beneficium verum accipimus. Est enim Sancta Caecilia, -ecce cuius imaginem tandem vidi!- patrona artis musicae apud Christianos, quae quidem ut suspicor etiam movet in hominibus omnibus bonae voluntatis bonum spiritum ut musica semper sit in eorum cordibus pulchra, concinna, suavis et item sancta. Una igitur cum Vergilio praeclarissimo poeta Romano nunc novum cantum, sed reapse antiquum, vobis propono, suaves lectores, his notissimis verbis: “Sicelides Musae, paulo maiora canamus” (Ecl. 4, 1). di Raimundus Vieyra