Plus semel praeteritis mensibus
conatus sum earum primam, scilicet Calliopen, in memoriam revocare, eiusque divinum afflatum poscere, nam exercebam me ipse in arte citharae et ex chordis nitebar concinnos sonos proferre et ita, quantum poteram, delectare cor, animum et aures amicae, cuius amore levor ac singulis diebus reficior. Ceterum prius quam Catherinae carmina dicarem, cum nonnumquam propter loborum pondera et agendarum rerum onera magis magisque gravarer, ac cum quo me verterem nescirem unde vires reficerentur, cumque iam prope ob gravamina desperarem, subito et casu contigit mihi chitaram quandam invenire ac clavichordium. Exinde solebam inter opera complenda instrumenta illa musica frequentare et ibi cotidianas curas allevare laboresque dignius perferre. Digniorem sic procuro me Catherinae corde in dies reddere, recolens bonas artes.Quid igitur istis dictis vobis, lectores benevoli, communicare tempto? Istud prorsus, quod ars musica bene temperata animae medicamentum idoneum existimatur. Musicae enim arte sedantur animi, reficiuntur vires, dilatantur mentis fines, inde insuper plurima bona et pulchra orituntur novaque opera creantur. Calliope nempe nusquam et nunquam invenitur, sed musica semper nobis sive dolentibus sive gaudentibus astabit. Ad musicam ergo sapius confugio quotiens aliquid concinnandum in rebus vitae cotidianae reperio.
Eo vero pacto hodie cum iterum animi summissa voce cantarem, dum intersum sacris in Catholica ecclesia Graeca Athenis sita, inter iconicas imagines, quandam inveni, cuius nunc, cum rursus scribam, memoriam revoco, namque nos Chirsitiani cui commendemus artis musicae desidera et opera et consilia profecto habemus a qua beneficium verum accipimus. Est enim Sancta Caecilia, -ecce cuius imaginem tandem vidi!- patrona artis musicae apud Christianos, quae quidem ut suspicor etiam movet in hominibus omnibus bonae voluntatis bonum spiritum ut musica semper sit in eorum cordibus pulchra, concinna, suavis et item sancta. Una igitur cum Vergilio praeclarissimo poeta Romano nunc novum cantum, sed reapse antiquum, vobis propono, suaves lectores, his notissimis verbis: “Sicelides Musae, paulo maiora canamus” (Ecl. 4, 1). di Raimundus Vieyra
La preghiera della notte rappresenta un momento di pace e riflessione prima di andare a dormire, in cui ci si…
Ogni giorno una Lode a Maria, 5 novembre 2024. Vergine della Valle, prega per noi O Signore Gesu', che hai…
Sacro Cuore di Gesù insegnaci ad Amare come Tu ami! Preghiera del mattino, 5 Novembre 2024. PREGHIERA DEL MATTINO Signore,…
La potente orazione a San Giuseppe dormiente Anche Papa Francesco è molto devoto a San Giuseppe dormiente... Il Santo Padre…
Ogni Giorno Una Lode a Maria, 4 novembre 2024. Madonnina del Grappa, prega per noi Tu, o Madre dolce e…
Oggi la Chiesa ricorda San Carlo Borromeo: vescovo Carlo Borromeo, universalmente noto come San Carlo, è stato un cardinale e…