Quid dicam? Dies diem sequitur novaque quotannis experimur iam a primis anni academici diebus, universitates studiorum iterum fores patefaciunt et nos earum discipuli et scholares aliquid boni nobiscum, pro nobis et aliis conamur facere; donec id perficiamus ut novam viam tunc ingrediamur. Huiusmodi vitam agimus, et sane beneficiorum plenam, ut quidam aiunt: litterarum enim radices amarae quidem sunt, fructus autem iucundi!
Hodie prorsus nobis novum cursum academicum incipientibus in Facultate Litterarum Christianarum et Classicarum apud Salesianum contigit scholam pulchram audire, ubi magister de quadam epistula mihi saltem hactenus ignota locutus est, quae quidem tametsi Graece conscripta, tamen in Latinum conversa invenitur, cuius praecepta summi esse mihi videntur momenti, ita ut ipsa hoc in loco praetermittere nolim.
Cuius sit quidnamque dicat iam iamque sumus dicturi! Fuit olim vir doctissimus nomine Basilius qui saeculo IV floruit, inter cuius opera epistulam quandam iuvenibus destinatam invenimus, qua quidem eos hortatur ad studia humanitatis colenda. Ideo cum in ea agatur de re alicuius momenti ad vitam nostram meliorem reddendam, cumque omnibus temporibus eius doctrina sit valida, quaedam excerpere volui, quae velut verba aurea nostris mentibus infigere possumus. En quod inde a principio doceat Basilius Magnus, in ea quae epistula ad adulescentes intitulatur in Latinum conversa a Leonardo Bruni humanarum litterarum restitutore a meque nuper inventa:
Multa sunt, filii, quae hortantur me ad ea vobis consulenda, quae optima esse duco, quaeque vobis, si illa sequimini, profutura confido. Quippe et huiusmodi aetas, et multarum rerum usus, et insuper, quod omnia maxime docet, in utramque partem mutationes satis esse expertum, humanarum rerum me fecere peritum. Itaque possum iis qui nuper vitam ingressi sunt, quasi viam aliquam, qua tutissime proficiscantur, ostendere. Accedit ad hoc, quod naturali quidem necessitudine me, post parentes, nemo est vobis propinquior, quamobrem ego quidem erga vos nec minus benevolentiae habeo, quam ipsi parentes: vos autem puto, nisi forte me vestra mens fallit, cum me intuemini, parentum desdierio haud quaquam moveri. Si igitur quae a me dicentur ea vos suscipere ac sequi parati estis, in secundo eritis ordine laudatorum apud Hesiodum; sin minus, ego sane nihil molestum dicam. Vos autem meministis carminum illorum in quibus ille poeta inquit: optimum illum esse, qui per seipsum quae agenda sunt conspicaretur; sequenti autem gradu, qui aliorum consilia sequeretur; qui vero ad neutrum horum aptus esset, eum penitus esse inutilem. Nec vos ulla admiratio teneat, si quotidie ad magistros euntibus vobis, veterumque virorum et ingenio et doctrina praestantium, per ea quae illi scripta reliquere, continuum usum et familiaritatem habentibus, ego aliquid utilius ex me ipso invenisse profitear. Equidem hoc ipsum moniturus venio, non oportere vos eiusmodi viris ita mentis vestrae gubernacula permittere, ut quacumque ducant ea sequamini, sed id dumtaxat, quod utilitatem affert ab illis accipientes, scire etiam, si sit opus, contemnere. Quae igitur ea sint et quemadmodum discernantur, id vobis aperiam, hinc sumens initium…
[Perget in proximis symbolis]
di Raimundus Vieyra