[secunda epistulae ad adulescentes pars]
Nos quidem, o filii, hanc humanam vitam
nihil omnino esse arbitramur; nec bonum quidquam existimandum censemus, neque appellandum quod utilitatem nobis hucusque suppeditet. Non itaque dignitatem, non amplitudinem maiorum, non corporis vires, non formam, non magnitudinem, non a cunctis hominibus habitos honores, non ipsum imperium, non quidquid dici potest in hac vita excellens; sed longius nostrae procedunt spes, et ad alterius vitae praeparationem cuncta mollimur. Quae igitur ad hanc vitam conferunt, ea nos totis viribus optanda quaerendaque esse arbitramur; quae vero illuc usque pervenire nequeunt, ut nullius momenti despicienda.Quaenam tamen ista sit vita et quo pacto illa vivatur, id sane ostendere plus negotii esset, quam nos in praesentia susceperimus, maiores etiam auditores quam ipsi nunc estis ad percipiendum requirit. Hoc solum cum dixero, satis abunde vobis dixisse putabo; si quis omnes post creatos homines felicitatem mente concipiat simulque in unum congerat universam, ne parvam quidem partem illorum bonorum adaequare comperiet, sed a minimo illius vitae bono omnia humana simul collecta magis abesse quam umbram et somnium a veris rebus.
Immo vero, ut propriori utar similitudine, quanto in omni re pretiosior est anima quam corpus, tanto utriusque vitae differentia est.
Ad hanc porro vitam sacri ducuntur sermones, per occulta nos erudientes. Donec tamen profundum illorum sensum per aetatem nobis percipere posse non licet, in aliis non omnino diversis, quasi in umbris quibusdam speculisque, oculos mentis exercere debemus, eos imitantes qui ad certamen se comparant, qui et saltu et motu manuum in ludo exercitati, callidus deinceps in certamen descendunt. Et nobis profecto certamen quoddam incumbere putandum est, et quidem omnium certaminum maximum, cuius gratia cuncta tentanda sunt, et totis viribus incumbendum ad huiusce rei praeparationem. Et poetis et oratoribus et scriptoribus, ceteris omnibus denique hominibus inhaerendum, unde nobis ad ingenii exercitationem aliqua sit accessura utilitas. Velut igitur ii qui tingunt, cum primo quibusdam modis id quod colorem recepturum sit praepararunt, tandem postea florem superinducunt, sive purpureum, sive quemvis alium; eodem nos itidem modo, si ut indelebilis sit apud nos probitatis sententia cupimus, cum his extraneis disciplinis fuerimus imbuti, tunc sacris et occultis operam dabimus; et quasi solem in aqua prius videre assuefacti, ad ipsam lucem dirigemus intuitum.
[Perget iterum porro in proximis symbolis]
di Raimundus Vieyra
La preghiera a Maria che scioglie i nodi è una delle suppliche più usate dai cristiani per chiedere aiuto alla…
'Asciuga Bambino Gesù le lacrime dei fanciulli!'. Recitiamo in questo tempo di Avvento la preghiera più dolce di San Giovani…
Una nuova settimana in compagnia di Padre Pio Leggi le frasi di Padre Pio e invoca la sua potente intercessione…
Benvenuti sul sito www.papaboys.org! Siamo lieti di presentarvi la preghiera della sera alla Madonna di Lourdes, intitolata 'Io sono l'Immacolata…
POZZUOLI - Assegnato al giornalista siciliano Salvatore Di Salvo, segretario nazionale dell’Ucsi e Tesoriere dell’Ordine dei Giornalisti di Sicilia, il…
La preghiera all' Immacolata di Giovanni Paolo II Una potente supplica di Giovanni Paolo II a Maria Santissima.. Il testo:…