Categorie: Raimundus Vieyra

Epistula ad adulescentes (tertia et postrema pars)

Longum est proh dolor, cari lectores, cunctam epistulam hanc referre Basilii Magni ad iuvenes, cuius praeteritis in symbolis fragmenta quaedam transcripsimus, quamque tamen pro certo lectitandam atque operae pretium esse fatemur aperte, praesertim Graece! Nihilominus sunt adhuc quaedam ex ea ipsa, quae quidem hodie excerpemus ac legentibus vobis offeremus.

[Tertia pars epistulae ad adulescentes]

Si qua igitur convenientia utriusque sit, perutilis nobis erit talis cognitio; si autem nulla sit, ea tamen ad invicem conferre et in quo differant internoscere, non parum nobis fructus praebebit ad potioris confirmationem. Sed qua similitudine utermur ad hanc rem ostendendam? Nempe ut plantae propria virtus est fructum producere, afferunt tamen aliquem ornatum et frondes ipsae circa ramos diffusae: ita profecto et animae praecipuus quidem fructus est veritas, non inamoenum tamen est hac extranea circumdari sapientia, quae tamquam frondes quaedam et fructui tegmen praebeat et speciem intuentibus laetiorem ostendat. Hoc fecisse aiunt Mosen illum, summa prudentia virum, cuius apud omnes gentes maximum est in sapientia nomen, qui non prius ad Dei contemplationem accessit, quam in Aegyptiorum disciplinis mentem exercuit. Haec eadem ferunt de Daniele sapienti, cum apud Babylonios Chaldaeorum sapientiam imbibisset, postea rerum divinarum attigisse doctrinam.

Sed iam satis abunde demosntratum est non inutilem esse mentibus nostris hanc extraneam scientiam: nunc vero quo pacto illa nobis accipienda sit dicendum videtur. Primo igitur ut a poetis incipiam, cum illi varii multiformesque sint, non omnibus, quae ab ipsis dicuntur, adhibenda est mens, sed cum excellentium virorum facta aut dicta commemorant, tunc tota mente moveri atque inflammari debemus, maximeque conari ut tales ipsi simus, quales illi fuere. Cum vero in improborum hominum mentionem incidunt, fugienda est illorum imitatio auresque claudendae, non secus atque ipsi ferunt Ulyxem ad Sirenum cantus. Pravae enim confabulationes via quaedam sunt ad facinora. Quamobrem omni diligentia curandum est ne inter illam, quam plerumque sermones habent, festivitatem, latenter aliquid admittamus mali, ut ii qui venena melle permixta absorbent. Non igitur laudabimus poetas neque cum iurgia referunt neque cum scurras aut amantes aut ebrios aut dicaces imitantur, neque cum divite mensa cantuque dissoluto felicitatem definiunt; minime vero cum de diis aliquid dicunt, et maxime cum de illis ita narrant quasi plures sint atque discordes. Nam apud eos et frater in fratrem coniurat, et parentes filiis, et filii parentibus inferunt bella. Deorum vero adulteria atque amores et scelestos concubitus, et eos maxime summi ac principis omnium, ut illi asserunt, Iovis, quae ne de pecudibus quidem sine rubore quis diceret, his relinquemus, qui in scaena versantur. Haec eadem dicenda sunt et de ceteris scriptoribus, et tunc maxime cum ad voluptatem loquuntur.

Sed nec oratorum artem in mentiendo imitabimur, neque enim in iudicio, neque usquam alibi, mentiri nos decet, qui rectum ac verum iter viae elegimus, quibus interdicta sunt iudicia legis praecepto. Sed tunc maxime oratores amplectemur, cum aut virtutem extollunt, aut vitia effulminant. Ut enim ex floribus ceteri quidem nihil sumunt praeter odorem atque colorem, apes vero et mella inde sciunt excerpere: ita qui non solam festivitatem verborum sequuntur, fructum aliquem percipere possunt. Sed quoniam in apum mentionem incidimus, prosequamur hanc similitudinem. Illae enim nec omnes pariter flores adeunt, nec si quos adeunt, eos totos assumunt, sed eo solo ablato, quod operi suo amptum sit, reliquum omne valere sinunt. Et nos quoque, si sapimus, cum id excerperimus, quod veritati amicum consentaneumque sit, cetera omnia transgrediemur. Et velut in rosis legendis sentes vitamus, ita quantum utiliter scriptum est accipientes, reliqua, quae nocere possunt, declinabimus. Principio igitur disciplinarum quamlibet considerare oportet et ad finem dirigere, lapides ad filum dorico proverbio redigentes.

[Hactenus de ista epistula]

Habeantur igitur haec huius epistulae fragmenta quasi perutilia specimina institutionis humaniorum litterarum atque sequendarum virtutum exempla consideranda, quibus si cotidie excercueritis post paulum profecto dulcem fructum laboris gustabitis! di Raimundus Vieyra

Ultimi articoli

Vergine Santa, liberaci presto dal ‘nodo della guerra’! Preghiera potente, della notte a Maria che scioglie i nodi

La preghiera a Maria che scioglie i nodi è una delle suppliche più usate dai cristiani per chiedere aiuto alla…

14 Dicembre 2024

‘Asciuga Bambino Gesù le lacrime dei fanciulli!’. La toccante preghiera di Giovanni Paolo II da recitare durante questo Avvento

'Asciuga Bambino Gesù le lacrime dei fanciulli!'. Recitiamo in questo tempo di Avvento la preghiera più dolce di San Giovani…

9 Dicembre 2024

La potente supplica di Padre Pio, per avere sostegno nella prova. Recitala oggi, 9 dicembre

Una nuova settimana in compagnia di Padre Pio Leggi le frasi di Padre Pio e invoca la sua potente intercessione…

9 Dicembre 2024

La preghiera della domenica sera alla Madonna di Lourdes: ‘Io sono l’Immacolata Concezione’

Benvenuti sul sito www.papaboys.org! Siamo lieti di presentarvi la preghiera della sera alla Madonna di Lourdes, intitolata 'Io sono l'Immacolata…

8 Dicembre 2024

Il giornalista siciliano Di Salvo Salvatore riceve il premio internazionale giornalisti Campania Terra Felix

POZZUOLI - Assegnato al giornalista siciliano Salvatore Di Salvo, segretario nazionale dell’Ucsi e Tesoriere dell’Ordine dei Giornalisti di Sicilia,  il…

8 Dicembre 2024

La preghiera di Giovanni Paolo II all’Immacolata che ancora oggi ci commuove. Recitala oggi, 8 dicembre 2024

La preghiera all' Immacolata di Giovanni Paolo II Una potente supplica di Giovanni Paolo II a Maria Santissima.. Il testo:…

8 Dicembre 2024