Raimundus Petro fratri suo s. d. p.
Veterem atque antiquam rem novam ad te proferam, ut Plautinis verbis utar. Sed nunc potius afferam Quintilianeum argumentum, quod hodie vesperi tractare placuit. Rhetor enim ille unus ex priscis scriptoribus Latinis fuit qui fraternitatis nomen passim adhibuit, et pulchre quidem. Iuxta eius sententiam, exempli gratia, nulla est amicitia quae comparari possit cum necessitate inter fratres. Neque ipse, quantum recordor, maioribus gaudiis sum affectus, nisi cum tempus apud meos degi. Fraternitas nempe, quemadmodum Quintilianus circumscripsit, nil aliud nisi divisus spiritus est, eamque ob causam fratres primi omnium facile conspirant. Alter alterius mentem intuetur. Alter alterius curam libenter gerit. Satis est fraternitatem nominare ut statim intellegatur magna artaque coniunctio.
Contra non intellegent homines quantum boni fraternitas habeat qui numquam dissederunt. Inter fratres namque, ut fieri solet, intersunt aliquando rixae, aliquando dissensiones. Nemo est frater qui cum fratre non pugnavit. At reconciliatio posthac est dulcior praeteritis discordiis. Immo pro fratre vitam meam apponam, nihil enim mihi carius est. Ceteroqui sunt fratres aliquando perfugium quarumdam naturalium aerumnarum. Ut dulcius, ait Quintilianus, serenum post tempestates est, ita nostris animis laceratis et domi castigatis velut portus ille fraternitatis occurit.
En thesaurum nobilem. Cum fratribus meis fui puer, nauta, pirata, scurra, miles, custos, praedo, perfuga, sodalis, amicus, ultor, iudex, magister, discipulus, histrio necnon frater. Fui quidquid fieri volui. Sicut tecum, quocum et a quo multum didici.
Habes igitur has litteras veluti munusculum quoddam, quod nulla alia nisi fraternitatis causa tibi tribuere volui. Et ut Plautinis iterum verbis perficiamus tu, qua es caritate, forsitan dicas: Condignum est donum, qualis est qui donum dedit. Ego autem, sicut idem apud Plautum legitur, respondebo: Immo qualis est cui datum est. Vale.
Scribebam iuxta Sanctam Crucem apud Vindobonam kal. Iul. a MMXV a salute recuperata