Libri sunt velut scaturigines ex quibus
Tribus circiter abhinc annis mihi nescioquae legenti contigit invenire admirabilem sententiam cuiusdam auctoris: “Libri docuerunt me cogitare et cogitandi facultas me reddidit liberiorem”. Quis vero eam protulerit nequeo dicere! Veram nihilominus ipsam retineo et quotienscumque communicare possum, libenter facio! Nec enim expressa, ut suspicor, est sapientia in libris vel litteris ut privatam consideremus: quidquid, inquam, in libris atque inter tegumenta reperimus, patrimonium hominum profecto omnium considerandum deberet fieri!
Est tamen periculum, cum in mare librorum nosmet ipsi mergimus, ne potius in procellam proiciamur et huc illuc iactemur, nam potest reapse fieri ut nunc hunc librum legendum sumamus, nunc et alium, et priusquam illum perficiamus alium obiter superficietenus legamus. Ita fit ut paulo post taedio afficiamur neque quicquam vere discamus. Hoc igitur, cum non sit diversum atque antiquis temporibus, iam Seneca ad Lucilium cavendum esse scripserat, quemadmodum legimus in secunda epistula: “Distringit librorum multitudo; itaque cum legere non possis quantum habueris, satis est habere quantum legas”, Nullibi rectius reperies scriptum! Ideo ne fastidieris aciem ingenii tui, carissime lector, plurima uno ictu degustans, et potius vescere sanis ac bene electis lectionibus.
Quo vero me ducit calamus? Tantummodo ut denique dicam istud: inter librorum maria, modo turbida modo tranquilla, absque dubio idoneum librum semper inveniemus, atqui cum eum haud valeamus invenire, quo ob diversas causas praecipue egeamus, satis est ut tu ipse calamum sumas, candide amice, et chartam albam, cor aperias, revoces cogitat et tunc novum librum feliciter condas. Quis scit? Forsan et aliquem liber tuus iuvabit! Sunt insuper qui quidem censeant non modo homines crescere, sed libros simul cum hominibus eos legentibus ab prima usque ad postremam vicem qua librum tamquam amicum frequentes! di Raimundus Vieyra
La Quaresima è un tempo sacro, un pellegrinaggio spirituale che ci invita a riconsiderare il nostro rapporto con Dio, con…
Preghiera di Giovanni Paolo II alla Madonna delle Grazie In questo giorno vogliamo pregare con il Santo con questa bellissima…
Oggi, 25 febbraio, la Chiesa ricorda San Gerlando di Agrigento Gerlando di Agrigento fu vescovo di Agrigento; è venerato come…
Oggi, 25 febbraio, la Chiesa ricorda San Luigi Versiglia, Vescovo San Luigi Versiglia è stato un vescovo cattolico italiano, venerato…
Piazza San Pietro si è riempita di fedeli, cardinali, vescovi, sacerdoti, religiosi e laici, uniti in un unico grande coro…
"Spirito muto e sordo, io ti ordino, esci da lui e non vi rientrare più" (Mc 9,25). Gesù parla (nel…