Pubblicità
HomeBLOGRaimundus VieyraGaudete et exultate...

Gaudete et exultate…

beatiVidens autem turbas ascendit Iesus in montem et cum sedisset accesserunt ad eum discipuli eius et aperiens os suum docebat eos dicens:

Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum.

Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram.

Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur.

Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur.

Beati misericordes, quia ipsi misericordiam consequentur.

Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.

Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur.

Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum.

Beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me: gaudete et exultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis, sic enim persecuti sunt prophetas qui fuerunt ante vos. Mt 5, 1-12

SCRIVI UNA RISPOSTA

Scrivi il commento
Inserisci il tuo nome