Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est, et adcurrens cecidit supra collum eius et osculatus est illum dixitque ei filius: Pater, peccavi in caelum et coram te, iam non sum dignus vocari filius tuus
. Dixit autem pater ad servos suos: Cito, proferte stolam primam et induite illum et date anulum in manum eius et calciamenta in pedes et adducite vitulum saginatum et occidite et manducemus et epulemur, quia hic filius meus mortuus erat et revixit, perierat et inventus est. Et coeperunt epulari.Erat autem filius eius senior in agro, et cum veniret et adpropinquaret domui, audivit symphoniam et chorum et vocavit unum de servis et interrogavit quae haec essent, isque dixit illi: Frater tuus venit et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit. Indignatus est autem et nolebat introire. Pater ergo illius egressus coepit rogare illum. At ille respondens dixit patri suo: Ecce tot annis servio tibi et numquam mandatum tuum praeterii, et numquam dedisti mihi haedum ut cum amicis meis epularer, sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam suam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum. At ipse dixit illi: Fili, tu semper mecum es et omnia mea tua sunt, epulari autem et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat et revixit, perierat et inventus est. Lc 15, 11-32
Ogni Giorno Una lode a Maria, 18 novembre 2024. Maria, Porta del cielo, prega per noi Dal profondo t'invoco, o…
In occasione della VIII Giornata Mondiale dei Poveri, celebrata nella Basilica di San Pietro, Papa Francesco ha lanciato un accorato…
Santa Elisabetta d’Ungheria: vita e preghiera Santa Elisabetta, dopo essere rimasta vedova di Ludovico, conte di Turingia, abbracciò la povertà…
Santa Gertrude: ecco la storia della grande mistica Santa Gertrude, monaca e mistica tedesca, è considerata come l'iniziatrice del culto…
Un appuntamento storico: si svolse giovedì 14 novembre 2002, a Palazzo Montecitorio, la visita di Sua Santità Giovanni Paolo II…
Preghiera del mattino a Maria, la 'Regina del Cielo' Invoca la Beata Vergine Maria con la preghiera del mattino... Ecco…