Inter mirabilia mundi et penetralia cordis nihil est quo magis animi intentio alliciatur nisi hominum natura, in ea enim omnia quaevis reperiuntur, sive altiora sive infima. Haud enim casu philosophus ille Germanus nomine Emmanuel Kant adfirmavit philosophiam universam tribus quaestionibus contineri, quae quidem sunt: quidnam scire possim? quid agere debeam? quid sperare mihi liceat? Quae una tantum quaestione exprimi possunt: Quid sit homo?
Fuit olim homo quidam qui in quadam provincia longinqua apparuit et versatus est inter homines et miram quandam doctrinam praedicabat. Quidam eum vocabant prophetam, alii autem ipsum a daemone quodam captum esse dicebant. Is vero iuxta litus deambulare solebat, sanabat infirmos, miseros ad se sinebat, collis cacumen ascendebat et in vertice summo sedebat, hinc sicut in cathedra vel caelesti suggestu, mirabilibus verbis homines docebat: “Beati pauperes spiritu, beati qui lugent, beati mundo corde, beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam… gaudete, quoniam merces vestra copiosa est in caelis (Mt. 5, 3-12)”.
Hodierni vero mundi homines cuncti inter easdem sollicitudines, dolores, egestates et inopiam, inter potentium vim ac timorem debilium iactamur, inter ea quae a principio mundi omnes homines passi sunt, quasi in terribili maris procella, dum nos in navicula fluctibus validis horridisque ventis ac tempestatibus huc et illuc trahimur nec recte consistere valemus, sed saepenumero cadimus; spes ac fides quibusdam desunt, et per tenebricosum iter ire cogimur et veluti grex sine pastore homines divagantur, oberrant et proh dolor perduntur. Numquid coram flebilibus istis mundi cruciatibus nullam curam in mundum et in hominum salutem impendere audebimus?
Una ex gravibus causis propter quas recente tempore homines perire videntur, ut ipse in mundo invenio, est prorsus hoc, quod fides erga Deum interque homines gradatim –vel potius confestim- evanuit nec quisquam Dei Providentiae, suis, propinquis ceterisve confidere iam valet nec alius alii spem praebet. Atqui ille homo de quo prius locuti sumus, spem adhuc in hominum cordibus passim accendit et penitus alit, cum ait: “Vos estis sal terrae. Quod si sal evanuerit, in quo salietur? Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus. Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem positam, neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Sic luceat lux vestra coram hominibus: ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est”. Eamus porro et aperiamus aures, intendamus animum et percipiemus exclamantium hominum vocem: “quis ostendit nobis bona? (Ps. 4, 6)”. Ecce profundus clamor cordis hominis, ecce vociferantium hominum exclamatio, quam quidam audiunt et alii audire nequeunt aliique praetereunt, dum mundus noster novo lumine ferventer collustrari desiderat!
Natura nempe hominum desiderat pacem. Oh homo! Quantam pacem et gaudium, quantum virium ac fervoris invenies in hoc sermone! Tot demum difficultates solventur, quot nunc prorsus opprimeris, si tibi ipse persuades et credere incipies te fieri posse vere salem terrae, re vera lucem mundi et ita inter propinquos vitam reliquam degis. Namque is qui te creavit est lumen verum, tu vero ab Eius imagine factus. Adtente audi dominicam lectionem hodiernam: “Quamdiu in mundo sum, lux sum mundi” (Jn. 9, 5) Ceterum mundus fame iustitiae, pacis et luminis corripitur et nos utique tentat ac probat; quodam enim modo vult videre quanta simus fortitudine praeditus sive quam infime delabi possimus. Et ita inter pericula nobis apposita per viam pergimus quaerentes quidem satiari et ab omni infirmitate sanari. Quomodo igitur his bonis operaris? Recole primum ab integro erga Deum fidem, tunc tibi ipse ceterisque denuo valebis confidere; fundamenta restitue: Deo primum cordis tui locum offer, dein cetera veluti sponte sua solventur; tum facilius et cor et oculi tui ad egentem vertentur, necessitates proximorum animadvertes, misericordia commoveberis, de te solum necessariam curam geres et esurientibus, nudis, ignorantibus, peregrinis necessarium praebebis. Fies et tu lux mundi!
Conducimur, ut suspicor, ad vitae finem una atque eadem causa, id est amore, erga homines, erga res nobis caras, erga nosmet ipsos, erga utique Deum, ad quem omnia tendunt, ut Aristoteles tribus ante adventum Christi saeculis dicere non dubitavit -sicut amatus ad se attrahit amantem: “movet ceu id quod amatur” (Metaph. 172 b 4)-. Nonne omnes excitamur eodem desiderio quod S. Augustinus magnificis verbis expressit, cum scripsit: “et quid erat quod me delectabat nisi amare et amari? (Confess. 2, 2)”? Amare certo certius delectabile, amare autem usque ad dolorem est modo divinum. Et nos post tot saecula transacta adhuc vultum ad crucifixum tollere possumus, unde sponte quaestio haec oritur: “curnam amor fixus est cruci?”. Vultis ergo hominem cognoscere? Vertite modo oculos ad crucem et rursum aperte audietis: En! “Ecce homo!” (Jn. 19, 5)
Vir quidam doctus in Bohemia saeculo decimo septimo gravissima istius mundi onera expertus, quaerens solamen, ex meditationibus assiduis ac cogitatis, nobis imaginem satis idoneam proposuit, mundus enim est, ante eius oculos, velut labyrinthus ubi quocumque nos vertamus, exitum invenire nequimus, ideoque nihil antiquius agere possumus, secundum eius sententiam, nisi redire in nos ipsos, donec inveniamus in cordibus nostris paradisum, quem animae nostrae vehementer incolere desiderant, ubi Deus habitat et nos exspectat, nostram ianuam pulsat, nos vocat ut omnia solamina desideranda nobis tribuat. Comenius, ille scriptor Bohemus, eo pacto rem summi momenti ex oblivione, situ ac rubigine restituit, quae quidem sapientiae aliorum hominum convenit, qui item quomodo in hoc saeculo vitam agere debeamus potissimum docuerunt, quam tamen rem aliqui alii longe superant. Prodeunt in mentem exempla aliqua, sed praecipue illius sancti Brunonis, conditoris ordinis Cartusiensis, qui ex propria experientia sententiam admirabilem nos docuit, qua pro certo habere possemus nihil a Dei Providentia aufugere. Redimus iterum ad ipsum hominem de quo prius verba fecimus, qui sublatus ex ligno mundum gubernat et usque ad finem ipsum perducit. Ne igitur timeamus! Adhuc aliquid firmum in hoc doloso labyrintho manet unde finis vitae nostrae sine ullo periculo restare potest, etenim, ut protulit Bruno, “stat Crux, dum volvitur orbis!” Hoc modo forsitan fiat ut, omnia in ordinem redacta, omnes huius vitae aspectus recte quidem fulciantur: necessitates, amicitiae, veritatis quaestio, iustitia, virtutes reliquae, amor et caritas.
Quisnam vos istis verbis alloquatur, fortasse requiritis. Iuvenis quidam, inquam, qui quondam accensus ob vicissitudines huius saeculi, seu bonas seu turbidas, patriam reliquit, ut olim de Tityro fertur, atque ad Urbem Aeternam -quidam eam nuncupant Christianismi caput- se contulit. Et idem forsitan eveniat ut interrogetis: “Quae tanta fuit Romam tibi causa videndi? (Verg., Ecl. I, 26)”, nec quicquam verius respondere queo, nisi illis prorsus verbis: “Libertas, quae sera tamen respexit inertem (Ibid., 27)”. Et sic a Deo Providente Romae -ecce ubi sum!- constitutus minimus inter spectulatores mundi et vaticinatores saeculi, aenigmata huius vitae miratus, labyrinthum orbis solvere conor, assidue meditans quae fuerint quaeque ventura sint, dum prae oculis meis mirantibus quaestio sustinetur suprema, me responsum quaerente. Et a Deo auxilium et gratiam peto necnon vere lacrimas pro doloribus hominum effundo, cum mihi eveniat ipsum quod S. Augustino olim acciderat; quare vos, lectores benevoli, eisdem S. Augustini verbis, oro: “Flete mecum et pro me flete, qui aliquid boni vobiscum intus agitis, unde facta procedunt. Nam qui non agitis, non vos haec movent. Tu autem, Domine Deus meus, exaudi et respice et vide et miserere et sana me, in cuius oculis mihi quaestio factus sum” (Confess. X, 33). di Raimundus Vieyra
In occasione della VIII Giornata Mondiale dei Poveri, celebrata nella Basilica di San Pietro, Papa Francesco ha lanciato un accorato…
Santa Elisabetta d’Ungheria: vita e preghiera Santa Elisabetta, dopo essere rimasta vedova di Ludovico, conte di Turingia, abbracciò la povertà…
Santa Gertrude: ecco la storia della grande mistica Santa Gertrude, monaca e mistica tedesca, è considerata come l'iniziatrice del culto…
Un appuntamento storico: si svolse giovedì 14 novembre 2002, a Palazzo Montecitorio, la visita di Sua Santità Giovanni Paolo II…
Preghiera del mattino a Maria, la 'Regina del Cielo' Invoca la Beata Vergine Maria con la preghiera del mattino... Ecco…
Donna della Festa, prega per noi Santa Maria, donna del piano superiore, splendida icona della Chiesa, tu, la tua personale…
Guarda i commenti
Vale.nemini secundus.hic manebo optime mihi videtur magna opera.et curat gaudium magnum.ad maiora
Benigne tuam salutem accipio, nihil enim est mihi carius nisi lectorum sententia. In Domino valeas!
Age amice! opus est de his rebus loqui in lingua occidentis... Deus tibi benedicat.
Gratias tibi ago, care Ferdinande propter commentariolum. "Necessitas instare videtur...", ut Benedictus PP. XVI dixit (vid. Lingua Latina, 4; 10/09/2012). Ideo de his et aliis in proximis Latine loquemur! Plurimum valeas!