Nuntius, quem Virgo Maria Guadalupensis incolis Mexicanis, filiolis suis, referre voluit, plenus est dulcedinis et summi amoris verae Matris. Hodie cum celebretur apud Mexicanos dies festus liberatae Rei publicae, ansam rapere volui ut fragmenta quaedam ex illo documento Latine converso depromerem et vobis, cari lectores, referrem. Modo igitur paragraphum unam afferam, ubi quanta cura quantusque erga hominum genus sit amor Dei Genetricis, statim animadvertetis; ecce:
[…] Et cum verbum Ioannis Didachi audivit, Venerabilis ac Piissima Virgo affabiliter respondit: “Quaeso attente hoc audi, utinam bene in corde tuo servetur, Fili mi, maxime dilecte: nil est quod te terret, nil quod te tristitia afficit. Ne turbetur facies tua vel cor tuum. Quaeso, ne timeas hanc infirmitatem neve ullam aliam neve dolorem instantem. Num non adsum ego hic, quae mater glorior esse tua? Nonne es tu sub umbra et custodia mea? Nonne sum ego fons laetitiae tuae? Nonne es tu in sinu meo, inter mea bracchia? Num adhuc indiges alia re?
Oro te, ne ullis aliis rebus obstringaris, ne turberis. Utinam ne proter morbum patrui tui honorabilis angore afficiaris, nequaquam ob eum morietur. Certissimum te facio eum iam sanum esse”. Tum prorsus illo temporis momento eius honorabilis patruus convaluit, uti postea compertum est […]Virgo Maria selegit inter nos Mexicanos deversari et commorari nobisque sine ullo merito nisi ob Dei gratiam imaginem suam donavit, quam quidem peregrini et advenae ex toto terrarum orbe venerantur et admirantur in illa praeclara ecclesia basilica, quo confluunt indesinenter. Mater tamen Dei una atque eadem est omnibus Christifidelibus, ideoque nuntius Eius idem valet omnibus hominibus, qui sese offerunt Ei tamquam filios, quos quidem Regina Caelorum summa cum dilectione sic amplectitur, custodit ac confortat. Hodie igitur, inquam, quippe cum Mexicanus sim, vobiscum meum gaudium ex imo pectore partior. di Raimundus Vieyra
Ogni Giorno Una lode a Maria, 18 novembre 2024. Maria, Porta del cielo, prega per noi Dal profondo t'invoco, o…
In occasione della VIII Giornata Mondiale dei Poveri, celebrata nella Basilica di San Pietro, Papa Francesco ha lanciato un accorato…
Santa Elisabetta d’Ungheria: vita e preghiera Santa Elisabetta, dopo essere rimasta vedova di Ludovico, conte di Turingia, abbracciò la povertà…
Santa Gertrude: ecco la storia della grande mistica Santa Gertrude, monaca e mistica tedesca, è considerata come l'iniziatrice del culto…
Un appuntamento storico: si svolse giovedì 14 novembre 2002, a Palazzo Montecitorio, la visita di Sua Santità Giovanni Paolo II…
Preghiera del mattino a Maria, la 'Regina del Cielo' Invoca la Beata Vergine Maria con la preghiera del mattino... Ecco…