Interdum non est facile invenire amorem. Est sicut quaerere inter rupes, scopulos et lapides, donec saxum quoddam invenimus cordis instar. Et contentos nos esse dicimus his lapideis adfectibus, sed in intimo animo bene scimus nos aliquid altius et profundius desiderare.
Multi cedunt amori et alii adhuc sese interrogant cur amor fixus sit cruci. Non equidem invideo amantibus, mirabar potius quare tam varius et diverse amor intellegeretur. Multa reddunt homines maturiores, at nulla ex his rebus dulcior erat quam amor. Amor efficiebat sane ut homines res recte perpenderent. Amor praebebat eis vires in difficultatibus, amor eis dabat gaudium et laetitiam in doloribus, sanabat utique eorum vulnera, amor reddebat vincula calidiora, ut uno denique verbo constringam, amor dabat eis quod non habebant, et uberius reddebat quicquid habebant. Beatus est homo qui amorem invenit. Is enim invenit omnia.
Multi autem alii corruperunt amorem, eum cum suis voluptatibus commutarunt, pro oblectamentis tenuerunt. Dixerunt se instruere iuvenes, quoniam magna scientia erant praediti, et potius eos ad facinora induxerunt. Et ita docuerunt. Vae iis, qui coram Auctore amoris poenam solvere debebunt. Scientia inflat, caritas vero aedificat (1 Cor 8, 1). Esto igitur cautus et prudens quisquis hoc legis. Amor tractatur sicut res, sed superat omnes res; est vinculum firmissimum inter homines, est causa nobilium rerum, est denique Deus qui carnem sumpsit. Non est falsus deus ille turpis sc. Cupido qui venenatis sagittis deturpat sana commercia inter homines. Eius non est vincere sed vincire. Is non superat sed alligat.
Caritas autem patiens est, benigna est. Caritas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati. Omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet (1 Cor 13, 4-7). Caritas est amor qui re vera omnia vincit. Tunc et nos recte cedemus amori (cf. Virg. Eclog. 10, 69). Vale.
Dabam iuxta Sanctam Crucem apud Vindobonam d. 9 m. Iulii a. D. MMXV
La preghiera a Maria che scioglie i nodi è una delle suppliche più usate dai cristiani per chiedere aiuto alla…
'Asciuga Bambino Gesù le lacrime dei fanciulli!'. Recitiamo in questo tempo di Avvento la preghiera più dolce di San Giovani…
Una nuova settimana in compagnia di Padre Pio Leggi le frasi di Padre Pio e invoca la sua potente intercessione…
Benvenuti sul sito www.papaboys.org! Siamo lieti di presentarvi la preghiera della sera alla Madonna di Lourdes, intitolata 'Io sono l'Immacolata…
POZZUOLI - Assegnato al giornalista siciliano Salvatore Di Salvo, segretario nazionale dell’Ucsi e Tesoriere dell’Ordine dei Giornalisti di Sicilia, il…
La preghiera all' Immacolata di Giovanni Paolo II Una potente supplica di Giovanni Paolo II a Maria Santissima.. Il testo:…