In hodierno mundo saepenumero nobiscum cogitamus de rebus quae aliae nobis placent, aliae displicent. Fiunt tunc illi duo modi quasi regulae immutabiles et magni momenti quibus omnia huius mundi perpendimus: isti modi musici mihi placent, alii non placent. Haec puella mihi placet, alia non tam placet. Haec imago mihi placet, illa photographemata non placent. Mihi placet quod is dixit, omnino displicet quod ille scripsit. Hodie placuit mihi hoc legere, cras fortasse istud ipsum displicet vel non amplius mea interest. Quod autem cuidam placet non necessario ceteris placere debet. Notum est illud dicentium: de gustibus non est disputandum.
Cavendum est hic, dilecti amici. Non semper quod placet est quod convenit. Placita nempe sunt aliquo modo necessaria in vita, eam enim reddunt dulciorem, nec tamen debemus abuti his placitis, etenim ista efficere possunt ut molior fiat vita et mores rudiores. Vita quemadmodum fluvius est cuius ripae profundae et solidae perducunt aquae cursum recta nec sinunt eum errare viamque amittere. Certe sunt res quae nobis placent aliaeque quae displicent. Sed haec non deberet esse obrussa qua iudicemus de omnibus rebus. Hoc est quod equidem sentio.
Tum propterea quod apud homines semper habitemus, suadeo ne modo cogitemus quidnam mihi placeat quidque displiceat. Sed conemur etiam cogitare quid proximo meo placeat et quid displiceat. Fieri potest ut nonnumquam et egomet ipse causa incommodi fiam vicinis meis. At non est difficile eis quoque placere. Non postulat multum. Satis est esse affabiles, amabiles, cum eis gaudere de eorum bonis, cum eis sufferre libenter, quantum in nobis sit, dolores et aerumnas. Mihi equidem exopto ut nos omnes simus largiores et ut gaudentes partiamur cum proximis nostris quod partiri possimus. Fortasse non possumus mutare mundum, sed possum proximorum vitam leviorem reddere, et hoc non modo eis placebit quin etiam nobis. Sincerum gaudium ut ignis celer in ceteros transmittitur. Grati esse conemur.
Denique si hominum vita esset symphonia, aliquando modis laetioribus, aliquando modis gravioribus esset canendum. Ait Vergilius: “Sicelides Musae, paulo maiora canamus! Non omnis arbusta iuvant humilesque miricae” (Ecl. IV, 1-2). Aurea mediocritas est potius in omnibus rebus servanda, id est servato modo cum ridentibus est ridendum, cum flentibus est plorandum, cum laetantibus est gaudendum, cum disputantibus est colloquendum, cum veritatem quaerentibus est nobis ratio reddenda spei nostrae. Grano salis condamus cotidie vitam nostram et certo certius miraculorum erimus testes. Valete.
Dabam Berolini a. d. VII kal. Aug. an. D. MMXV
La preghiera a Maria che scioglie i nodi è una delle suppliche più usate dai cristiani per chiedere aiuto alla…
'Asciuga Bambino Gesù le lacrime dei fanciulli!'. Recitiamo in questo tempo di Avvento la preghiera più dolce di San Giovani…
Una nuova settimana in compagnia di Padre Pio Leggi le frasi di Padre Pio e invoca la sua potente intercessione…
Benvenuti sul sito www.papaboys.org! Siamo lieti di presentarvi la preghiera della sera alla Madonna di Lourdes, intitolata 'Io sono l'Immacolata…
POZZUOLI - Assegnato al giornalista siciliano Salvatore Di Salvo, segretario nazionale dell’Ucsi e Tesoriere dell’Ordine dei Giornalisti di Sicilia, il…
La preghiera all' Immacolata di Giovanni Paolo II Una potente supplica di Giovanni Paolo II a Maria Santissima.. Il testo:…