Est tamen aliud genus,
quod quidem sat saepe recentissimi cultores linguae Latinae fovent. Loquor nempe de interpretationibus, quas quidam ex nostris linguis vernaculis in linguam Latinam diligenter conficiunt ac curant et interdum feliciter in lucem edunt. Hic, ut exemplum afferam, iam legitur Alicia in terra mirabili, illic vero Pinoculus, de illo puero mendace, item Fabellae pueriles a Iacobo et Vilhelmo fratribus Grimm collectae, vel fabulae ab Edgario Allano Poe, ut ea notissima nomine Puteus et pendulum, vel novissimis temporibus pulchra illa fabula romanensis c. n. est Hobbitus ille.Earum vero interpretationum una fuit quae quondam meum studium magnopere excitavit. Agebatur enim de fabula quadam omnibus procul dubio nota, primum Gallice conscripta, tum passim in plurimas linguas recentiores conversa, satis parva, attamen profundissima et ab omnibus celebrata. Non dubito quin iam multi vestrum, de qua fabula loquar, sciatis. Est sane illa fabula de Regulo ab Antonio a Sancto Exuperio conscripta.
Regulus igitur Latine nominatur fabula haec, Gallice vero Le Petit Prince, nec ullus est, ut suspicor, quin eam non legerit vel saltem noverit, nemo utique exstare mihi videtur, qui nesciat quae fuerit rosa illius Reguli qualisque, quae itidem vulpis quaeque consilia ei dederit. Celeberrimae sunt enim personae itemque praecepta, quae ibi inveniuntur. Et ecce quousque tandem aliquando pervenire volui! Inter admirabiles et pulcherrimas illas sententias, una est quae quidem me maxime iuvat, quamque hodie veluti munusculum quoddam recentioris sapientiae, et tamen veteris, vobiscum partiri velim, lectores candidi:
Postquam Regulus cognovit vulpem eamque mansuefecit, cumque eam iam relinquere deberet ut iter suum porro pergeret, ab ea aureum consilium accepit his magnificis verbis: Tantum corde recte videmus, praecipua oculis sunt invisibilia (cap. XXI). Est ita, carissimi amici, et nunc magis quam umquam sic in vita experior. Accipiatis ideo consilium hoc alterum quoque, nam simul cum illo vos maxime adiuvabit: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Mt 5, 8). Eo enim modo, scilicet mundo corde, rectissime omnia huius vitae intueri valebimus. Ut beati omnes homines simus, deprecor! di Raimundus Vieyra
La preghiera a Maria che scioglie i nodi è una delle suppliche più usate dai cristiani per chiedere aiuto alla…
'Asciuga Bambino Gesù le lacrime dei fanciulli!'. Recitiamo in questo tempo di Avvento la preghiera più dolce di San Giovani…
Una nuova settimana in compagnia di Padre Pio Leggi le frasi di Padre Pio e invoca la sua potente intercessione…
Benvenuti sul sito www.papaboys.org! Siamo lieti di presentarvi la preghiera della sera alla Madonna di Lourdes, intitolata 'Io sono l'Immacolata…
POZZUOLI - Assegnato al giornalista siciliano Salvatore Di Salvo, segretario nazionale dell’Ucsi e Tesoriere dell’Ordine dei Giornalisti di Sicilia, il…
La preghiera all' Immacolata di Giovanni Paolo II Una potente supplica di Giovanni Paolo II a Maria Santissima.. Il testo:…