Cor hominis omnia amplectitur, magis quam universum stellas. Cor hominis omnia collustrat, magis quam sol orbem terrae. Cor hominis attingit omnia, magis quam cursores metam, idem vero atque amorem patientia. Homines igitur, licet in mundo, minime sunt mundi; quomodo enim si mundi essent nobilissima, quae mundo non sunt, consequi possent? Sparsos vero ac difusos in partes orbis universas, vocatos tamen esse cunctos homines, quamvis diversos, quis neget, ut unum fiant? Etenim omnes una eademque natura coniungimur, qua modo nos humani vocari possumus, atqui ut humaniores efficiamur, iugiter arcessimur.
Pax et libertas, ex eis sunt sanctissimae res, quibus assequendis iam a teneris unguiculis cor flagrat, et interdum consecutum exultat. Sed certe pax atque libertas minime sunt eiusmodi res, quales semel consecuti semper retinemus. Necesse est enim singulis diebus pro earum in nostris animis stabilitate ac diuturnitate perseveranter pugnare. Sunt insuper consilia quaedam, quibus ad hoc adiuvamur. Hic vobis, lectores carissimi, tria proponuntur; ecce: Scopus nobilis, fides simplex et cor purum. Quartum tamen egomet vobis proponam: preces ad Deum assiduas. Est ita, amici benevoli, et nunc ipsum sententiam hanc explanabo. Animi persaepe laeduntur conturbatione et anxietate. Angimur autem ubi nulla est spes; spes autem ex fide oritur; ceterum aliquando turbamur et ideo dividimur. Divisio vero gignit sollicitudines, non pacem. Multa, non multum, cor cupit. Verum ubi primum cor scopum unum attingere studet, omnibusque viribus conversum in eum intente acriterve manet, si sit scopus nobilis nec divisionem admittit, progressum magnum iam fecit. Dein ne vires deficiant, opus est industria divina et humana; huic ergo convenit fides simplex, non fides pluribus argumentis complicata vel varia vel fucata. Tum cor incipit purum fieri, et cor purum Deum videbit. Hoc nempe Iesus nobis pollicitus est, et Iesus nescit fallere.
Coeperam hisce de rebus loqui et istud valde expetebam, quod nuperrime eventus magnus contigit Hierosolymis, qui ad Christianos et orthodoxos et romanos pertinet, sed potius ad omnes homines. Namque Pontifex Fanciscus et Patriarcha Bartholomeus ibi convenerunt, ut quinquaginta abhinc prorsus annis Papa Paulus eius nominis VI cum Patriarcha Athenagora convenit. Quid quaerebant? Quid ex his eventibus compertum habuimus? Duo Antistites pro pace atque unitate certe christianorum, sed etiam omnium hominum, precati sunt. Quid vero gestus hic significet quosque ex eo fructus colligere possimus, aliquid est quod quodammodo etiam a nobis pendet. Et iterum miror nec mirari desino, quemadmodum viae concordiae et pacis sternantur prae oculis potentium omnium et hominum cunctorum. Est verum! Cor hominis omnia complectitur et illuminat, quodsi nihil obstat, vel potius difficultates superat, etiam ardua cacumina attingit nivatosque vertices liquefacit. Tum exinde flumina aquarum in eundem cursum forsitan convergant intra easdemque ripas consistant; tum flumina ex Oriente et Occidente forsan conspirent ac tandem aliquando concinnentur… ut sint unum (Jn. XVII, 11)! di Raimundus Vieyra